

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 4: Versus 11
Fecit autem Hiram.Lebetes cineres sacros suscipiunt, cum fideles exempla et sacramenta Dominicae passionis ad custodiam sui pia mente retractant, vel exitum justorum diligenter aspiciunt, qui magnis elaboratis agonibus, de percepto bravio sine fine laetentur, ut consideratis majorum virtutibus et ipsi magni efficiantur; unde:Quorum intuentes exitum conversationis intueamini et fidem.Et creagras.Creagrae praedicatores signant qui animas fidelium verbo Dei reficiunt spiritualibus spiritualia comparantes, carnalibus vero lac simplicis doctrinae ministrantes: qui autem sacramenta Christi summatim cognoscere et ad imitationem suscipere volunt, quasi carnalibus hostiae salutaris satiantur; et quia doctorum est cuique congrua dividere, recte fiunt sacerdotibus fuscinulae, quibus carnes hostiarum prout oportet componant, et alia hominibus mundis quaedam afferant, alia altaris ignibus consumenda relinquant; quaedam enim nostrae humilitati ad refectionem revelantur, quaedam solummodo patent scientiae sancti Spiritus; quaedam in Paralipomenis quae in Regum exposita praeterimus, quaedam exposita non invenimus et nostrae parvitatis consuetudinem excedere nolumus. Nusquam enim per nos aliquid exposuimus.Et phialas.Phialae latiorem et apertiorem sanctae doctrinae significant sermonem, qui haustum sapientiae pie sitientibus impendit, et pie laborantibus refocillationem congruam per praedicatorum ministeria tribuit, ut ad fontem vitae aeternae pervenire possint, ex quo bibentes non sitient in aeternum.